Starcholf schenkt seinen väterlichen Besitz zu Altfalterbach.
Datierung: 755 07 23
Ausstellungsort: Altfalterbach
Dum in dei nomine cogitante vel tractante me de anima mea seu de vita futura, ut in quantitate apud pio domino veniam merear accipere, hospitem mundi me fateor, finem meum considero recepturum prout gero secundum promissionem dei id me erogante rem propriam in villa quae dicitur Affoltrapah omnem quod genitor meus Timo in hereditatem reliquid ad ecclesiam beatae Mariae semper virginis in loco Frigisinga constructam ego Starcholf tradidi et transfundavi ut post obitum meum hereditas sit sanctorum ab oriente confinio quod dicitur Poasinpah et super hoc culturam quam Uualdcoz habet et ipsum cum omne utensilia sua ab occidente Crintilapah confinio et super hos rivos contra aquilonem secundum rectitudinem sulcis usque in locum quae dicitur Rotinsuuipar, a meridie Phetarahha flumen terminum designetur Infra hos terminos ad supradictum locum trado atque transfundo mancipias servos tributales casas curtes silvas pradas et alias pradas super Isura flumine inter duas fossas quod superiores pratas vocant pascua infra termino aquas mulinos piscationes omnem rem cultam non cultam secundum quod ad ipsum confinium pertinet iumentos IIIIor oves XXX porcos XX in augmentatione et nutrimento et possessionem aeternam, ut donatio haec firma et stabilis permaneat pro me et meis antecessoribus. Nam si quis contra haec donationem frangere vel venire conaverit, prolatum et districtum sibi dei iudicium faciat et cum agmina angelorum habeat causam et sciat se alienam invasisse et iudice terreno solvat ut mos est suum wergelt et haec epistula non minus firma permaneat Et haec testes Uuolfmar, Marcellus, Rihhuni sacerdotes. Saeculares haec sunt: Utto. Alpolt. Neuo. Poso. Raginhart. Sigiheri. Haduperht. Alpriih. Cauuipald. Alpheri. Ratolh ad confirmandam et testificandam traditionem. Actum in villa Affoltrapah X. kal. agus anno IIII. regnante domno Pippino inlustrissimo rege nostro et anno VIII. regni Tassilonis duci venerabilis. Ego Arbeo indignus presbiter rogatus et petitus donationis epistulam scripsi et subscripsi