Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 7

Timo schenkt zur Ausstattung der von ihm gegründeten Kirche zu Thulbach Besitz ebenda an die Kirche zu Freising.
Datierung: 754 06 24
Ausstellungsort: Thulbach

TRADITIO TIMONIS DE TOALPAH.

Dum in dei nomine cogitante vel tractante me de anima mea seu de vita futura, ut in quantitatem apud pio domino veniam merear accipere ego Timo praevaricator praecepta dei in multis modis usque ad ultimam aetatem huius rei mecum conpunctus secundum iudicium sacerdotum ecclesiam construxi in honere beati Johannis baptistae seu et Petri principis apostolorum vel ceterorum sanctorum per consensum venerabilis ducis Tassilonis vel cunctorum commorantium urbem Germanie quos ad eadem rem convocari quievi rém propriam quam genitor meus Suarzolh mihi in hereditatem reliquid in villa nuncupante Toolpach vel quod post obitum illius in eadem finem iuste adquesivi dono atque transfundo ad dutum supradicte ecclesiae quam mihi ipse construxi ut iam praefatus sum in honorem sancti Johannis baptistae cum sociis suis in natali ipsius dedicante venerabilissimo Joseph episcopo. Nam et ego ipse Timo omnia quicquid ad eadem pertinebat locum per manus Josephi episcopi tradidi coram omni populo qui ibidem fuerunt ad domum sanctae Mariae semper virginis in loco Frigisinga, dono atque trausfundo casas curtes mancipias servos liberos tributales omnem cultam non cultam campis silvis pratis aquis aquarum decurrentibus mulinos vineas greges iumenta vel quicquid ad ipsum confinium pertinebat, ut haec donatio firma atque stabiles permaneat stibulatione subnexa Nam si ego ipse aut aliquis de heredibus meis vel qualibet opposita persona contra hanc donationem ire aut infrangere voluerit, inprimis iram dei incurrat et anathematus sit ab omnibus quorum domus dei ad regendum comissa est et in solubile vinculo damnatus permaneat et iudici qui eodem tempore fuerit solvat auri libras XII et argento similiter XII et quod repetit vindicare non valeat Haec sunt nomina testium per aurem tractorum vel qui signum manu firmaverunt Signum manus ipsi Timonis qui haec supradictam rem transfundavit. Signum manus Arbionis archipresbitei testis. Uuolfmar presbiter. Rihuni presbiter. Uictor archidiaconus. Hununc. Madalhart. Matto. Milo. Epo. Mahhel. Alpolt. Liutperht. Utto. Perhtcoz. Zeizilo. Fater. Immo. Oadalfrid. Ernust. Reginhoh. Polo. Trogo. Zello. Adalfrao. Haec sunt XXIIII qui secundum ritum gentis Baioarorum per aures tracti sunt in manus Joseph episcopi. Nam summus et primus seu novissimus testis deus omnipotens sit qui cuncta providit; ad ilium commissa sit haec donatio et ad omnem agminam angelorum vel sanctorum omnium. Haec sunt nomina famulorum servientium seu liberorum tributalium: Meginheri. Hilpico. Matto. Adaltfrid. Deothelm. Manno. Uuahhilo. Cunzo. Uuolfolt. Liuthad. Mahtrih. Lupo. Hiltirat. Adalman. Nahthram. Zeizo. Ratkis. Othelm. Otcoh. Acta haec epistula accepit eam ipse Timo propriis manibus coram testibus seu ceteris adstantibus atque haec consentientibus involuto palleo ipsam epistulam super altare posita tradidit in manus supradicti venerabilis Joseph episcopi ad regendum atque dominandum seu et salvandum Ego indignus acsi peccator Arbeo archipresbiter rogatus ac petitus seu iussus hanc donationem scripsi et subscripsi et testes firmavi anno secundo regnante excellentissimo Pippino rege, quando domnus apostolicus in partibus Gallie venerat, anno sexto regni Tassilonis electissimi ducis VIII. kal. iul. luna XXVIII. Actum in villa quae vocatur Toolpahc.