Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 6

Chuniberht schenkt zehn Mansen samt Gesinde zu Pang an die Kirche zu Isen
Datierung: 752 08 08
Ausstellungsort: Isen

TRADITIO CHUNIPERHTI DE PAINGA.

Dum in dei nomine cogitante vel tractante de anima mea seu de vita futura, ut in quantitate apud pio domino veniam merear accipere idcircoego peccator Chuniberht rem propriam meam quam genitor meus Adalperht mihi in hereditatem reliquid dono atque transfundo ad ecclesiam sancti Zenonis quae sita est infra fluminae dicitur quae Isana dono atque transfundo ad ipsa loca sanctorum ubi iam diximus, omnia quicquid habemus in vico qui dicitur Paingas cum rebus omnibus adquisitis quicquid ibidem pertinet sub nostra potestate, hoc sunt mansos X cum familiis: Inprimis Pollo et coniux eius Mahthilt cum omni familia eorum, Eparheim et coniux eius, similiter Oadalheid, Frocnolf cum coniuge sua Liupkis cum coniuge sua, Lantuni et coniux eius, Agilolf et coniux eius, Uuacheri et coniux eius, Hartinc et coniux eius, Horscolf et coniux eius, Otheri et coniux eius, item Liuphaid cum duobus infantibus et haec omnes cum coloniis et uxoribus et filiis vel familiis seu cum omnibus utensiliis et adhuc alia quae invenire potuimus ipsos similiter adfirmamus ita ut iam diximus presente episcopo Joseph et aliis sacerdotibus seu et omnem plebem qui in circuitu steterunt Et cum manu propria posuit super altarem sancti Zenonis et tradidit omnem rem supradictam ea ratione firma donatione etiam si ego ipse aut aliquis de heredibus meis vel quislibet opposita persona qui contra hanc donationem venire aut frangere eam voluerit, inprimis iram dei incurrat et ab omnibus locis sanctorum excommucatus vel extraneus appareat et insuper una cum distringente fisco cum auri libras V conponat argenti libras X et quod repetit evindicari non valeat sed presens donatio ista firma et stabilis permaneat stipulatione subnexa Actum in ecclesia sancti Zenonis regnante Tassilone duce anno V. VI. id. aug Et haec sunt testes Signum Chuniperhti qui hanc traditionem fieri fecit. † Signum Uictoris diaconi. † Signum Sigiperht. † Signum Hulzilo. † Signum Uirecudi clerici. † Signum Sladio iudicis. † Signum Erlohc. † Signum Irminhart. † Signum Balduni presbiteri. † Signum Deotrici. Signum Timuni. † Signum Haholti. Signum Hailrat. Ego Alprih indignus presbiter rogatus et petitus hanc donationem scripsi manu mea