Amilo schenkt seinen Besitz zu Wolfertshausen.
Datierung: 748 02 12
Ausstellungsort: Ampermoching
Dum in dei nomine cogitante vel tractante de anima mea seu de vita futura, ut in quantitate apud pio domino veniam merear accipere idcirco ego peccator Amilo rem propriam meam quam genitor meus Uuolfperht mihi in hereditatem reliquid in loco quod dicitur Uuolfperhteshusir, trado atque transfundo ad ecclesiam sanctae Mariae semper virginis quae sita est in publico loco nuncupante Frigisinga in manus Joseph episcopi in presentia Oatiloni ducis ut Christo propitio habeat potestatem ad salvandum et ad dominandum iam non adfligendum sed ad meliorandum Si ego ipse aut aliquis de heredibus meis vel quislibet opposita vel extranea persona contra hanc donationem venire aut eam frangere voluerit, inprimis iram dei incurrat et ab omni loca sanctorum excommunicatus vel extraneus appareat et insuper una cum distringente fisco auri libras III et argenti libras V coactus exsolvat et quod repetit evindicare non valeat sed presens donatio ista firma et stabilis permaneat stipulatione subnexa Actum est hoc XII. die mensis februarii in loco nuncupante Machinga anno XII. Oatiloni ducis. Et post haec ego Tassilo dux Baioariorum hanc epistulam confirmavi propria manu Signum Amilonis qui hanc traditionell fieri rogavit. † Signum Rathari. † Signum Uuattini. † Signum Liutprandi. † Signum † Hrodeo. † Signum Fridaberti, † Signuni Reginheri. Signum Hroadolti. † Signum Fridrih. † Signum Arbeo. † Signum Cundhari. † Signuni Cozrati. † Signum Goatfridi. Ego Benignus indignus presbiter rogatus et petitus scripsi et subscripsi