Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1

Moatbert schenkt sein väterliches Erbgut zu Zolling nebst Zubehör.
Datierung: 744 09 12
Ausstellungsort: Freising

TRADITIO MOATBERTI DE ZOLLINGA.

Dominus noster Jesus Christus ac redemptor omnium per sanctum evangelium clara voce intonat dicens: Thesaurizate vobis thesauros in caelo ubi neque erugo neque tinea demolitur et ubi fures non effodiunt nec furantur Ego tamen Moatbertus una cum coniuge mea Totane nomine in quantum potui huiuscemodi exemplum secutus tradidi ad domum sanctae Mariae Semper virginis in loco Frigisinga ubi Ermbertus episcopus sacerdos praeesse dinoscitur, quicquid pater meus Petto mihi in hereditatem reliquid in loco quod dicitur Zollinga seu quicquid ad me legibus pertinere videbatur, in omnibus trado atque transfundo ad iam dictum domum in manus Ermberti episcopi in praesentia cunctae familiae sanctae Marie, id est casas curtes campis pratis pascuis silvis aquis aquarumque decursibus mancipias iumentas pecodes et omnem utensiliam in ea vero ratione firma donatione, ut post obitum meum et coniuge mea hereditas mea haec pro me et meis hereditas sit sanctorum in perpetuum ut si quis de heredibus meis vel qualibet opposita persona contra haec donationem venire vel frangere voluerit, inprimis iram dei incurrat et omnium sanctorum atque angelorum agmina extraneus permaneat et insolubile vinculo damnatus sit et quod repetit evindicare non valeat et iudice terreno culpabilis sit auri D solidos et quod retulit restitua quadruplum et donatio ista firma et stabilis permaneat stipulatione subnexa Actum in Castro Frigisinga mensis septemb. die XII. anno gloriosissimi ducis Oatilonis VIII. †Signum Moatberti qui hanc donationem fieri rogavit et coniux eius Totana simul cum illo consentiens et firmans. † Signum Quartini presbiteri. † Signum Felix presbiter. † Signum Anulo iudicis. † Signum Reginoni iudicis. † Signum Cunoni. † Signum Sindo. Signum Maurini. † Signum Hroado. † Signum Hroadunc. † Signum Uurmharti. † Signum Reginolf. † Signum Reginpaldi. † Signum Cundpaldo. Signum Cympho. † Signum Chimmi. † Signum Birtilo. Signum Ato. Ego Benignus acsi indignus presbiter scripsi et subscripsi Oatilone duce confirmante.