Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 3

Tassilo erneuert eine Schenkung Oatilos an Grundbesitz zu Haselbach.
Datierung: 748-750

TRADITIO OATILONI ET TASSILONI DE HASALPAH.

In Christi nomine Tassilo dux Baiuuariorum territorium in villa nuncupante Hasalpah quam bone memoriae Oatilo dux prius tradidit ad ecclesiam beatae dei genetricis Mariae in oppido Frigisingas per epistulam suam quam fieri iussit eadem terram quam Oto in praedicto loco possidebat cum omnia utensilia sicut in pristino fuit tradita pari modo confirmavit. Item ego Tassilo dux pro remedium anime Oatilonispraedictum locum trado atque transfundo territorium pratas pascua silvas aquarumque decursibus et quicquid iure in eodem loco illius Oatoni hereditati fuisse subiectum ut permaneat in hereditate sanctorum firma et stabilis stibulatione subnexa, ut siquis contra hanc donationis cartule venire temptaverit, comnunicet causam Inprimis Tassilo propria manu Signum fecit. † Signum Uirgilii abbatis. † Signum Reginperti. † Signum Reginonis. † Signum Machelmi. † Signum manus Hadumari. † Signum Alauuihi. † Signum Utilii. Signum Cundhari. Signum Punini.