Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Schreiben eines Bischofs an einen Pfalzgrafen wegen verschiedener Rechtsangelegenheiten

Schreiben eines Bischofs an einen Pfalzgrafen mit der Bitte, in einer bestimmten Rechtsangelegenheit zugunsten einer Kirche oder eines Klosters zu ermitteln und auch andere Fälle, die durch den Bischof nicht entschieden werden können, zu übernehmen.

EPISTOLA AD COMITEM PALATII

Magnifico et ab omnibus venerando inlustri viro n palatii comiti n dono Dei episcopus omnisque congregatio sancti illius perpetuam in Domino Salvatore salutem.

Primum quidem notum sit magnificentiae vestrae, quod tam ego quam omnis adunatio sancti illius, vestris bonis meritis exigentibus, pro incolomitate vestra die noctuque Dominum deprecamur, ut vos salvos sanosque conservare dignetur. Deinde vero petimus clementiam vestram, ut illas iustitias ecclesiaevel monasteriisancti illius, quae ad nos pertinere videntur, vestro examine praesententur, et eas ad liquidum sagax industria vestra perscrutari dignetur, quatenus ad rectum tramitem revocare satagat, obnixe deposcimus. Insuper vero at illas alias iustitias, quae infra pagum definire per nos non valemus, industriae vestrae reservandas esse censuimus; quas etiam ex regali auctoritate rectius per vos definiendas esse per omnia credimus. Agite itaque erga iustitias sancti illius, qualiter nos in vestram benivolam confidimus caritatem. Nos igitur pro laboribus vestris dignum servitium vobis omni tempore exsolvere cupimus.