Schreiben [eines Bischofs] an einen Bischof mit der Bitte, einem wegen einer bestimmten Angelegenheit zu ihm geflohenen Mann die Strafe zu erlassen.
Domino almifico atque omni honore dignissimo n nutu Dei antestitiaantestiti] verbessert aus antestititi M4; antestanti liest Roc n, acsibacsi] ac si edieren Roc, Roz infimus omnium servorum Dei famulus vestraeque dignationi super modum fidelis, aetheream vobis atque rosifluam in Christi sanguine tam per has exiguitatis nostrae litterulas quamquecquamque] Rasur (~15 Buchstaben) hinter quamque M4 et per portitoremdportitorem] portatorem liest Roc/[fol. 36r] | earum optamus vobis in Christo semper felicem fore salutem.
In reliqu[u]mereliquum] für reliqum M4, so auch Roc, Roz, Zeu vero deposcimus almitatem vestram, ut mefme] über der Zeile ergänzt M4 humillimum servulum vestrum in vestris sacris precibusgprecibus] p̅cibus M4 participem habere dignemini vestrisque consortibus dilectionis obtentu copulare nitemini;hnitemini] = nitamini; nitamini emendiert Roc et quia terrarum longitudo non separet,iseparet] separat liest Roc quos Christi nectit amor, idcirco expeto almitatem vestram, ut deinceps fraternam caritatem invicem ad nos conservetis, atque individue amore Christi nosjnos] ausgelassen Roc alterutrum diligamus. Illud vero super omnia commendamus, ut caritas Christi, quod est vinculum perfectionis, inlibata perseveret apud nos. Denique etiam omnimodis scitote, quia quantum suffitientesksuffitientes] sufficientes liest Roc sumus, libenter in omnibus vestram exsequi cupimus voluntatem. Insuper etiam quaesumuslquaesumus] q̅s̅ M4 benivolentiam vestram, ut illum hominem vestrum n, qui ad nostram confugit parvitatem, hac de causa nihil mali fatiatis,mfatiatis] faciatis liest Roc sed ei per omnia hanc noxam nostro obtentu concedere dignemini.
Gratia superna vos conservari fatiatnfatiat] faciat liest Roc per tempora multa, auxilioque Christi munitus valeas superare Leviathan.