Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Antwortschreiben an einen Grafen

Schreiben an einen Grafen mit der Bestätigung, dessen Bitte bezüglich einer bestimmten Angelegenheit zu erfüllen.

AD COMITEM

Venerabili atque omni praeconio/ | honorando n dono Dei comiti ille igitur fidelis et bene cupiens vester in omnibus, per has exiguitatis nostrae litterulas aetheream vobis in Christo semperque felicem optamus fore salutem.

Deinde vero cognoscat industria vestra, quod de illa re, unde nobis per vestras litteras et missus vester percunctari nobis ex vestra dignatione procuravit, quantum inde potuimus vel quantum possibilitas nostra exegit, ita in omnibus vestram petitionem adimplere studuimus. Similiter etiam de illa re, quae nobis expostolastis, quantum exinde potuimus, vestram peregimus iussionem. Denique etiam notum sit dilectioni vestrae, quod, undecumque nobis iniungatis, vestrum per omnia cupimus adimplere decretum.

Valete.