Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Prekarie gegen jährliche Abgabe

Prekarie eines Mannes an den Abt eines Klosters über von ihm gegen eine jährliche Abgabe in Silber oder anderer Art zum Nießbrauch erhaltene Landgüter.

PRAECARIA P[ECU]L[IAR]E/

Domino venerabile in Christo patre, domno illo abbati de monasterio illo vel omni congregatione monachorum in monasterio illo, quod est in pago illo in honorem sanctorum illorum constructum, ibidem Deo deservientibus ego enim illi.

Dum non habetur incognitum, sed inter plures cognuscitur, quod ego res meas iuris proprietatis meae, quod sunt in pago illo et illo, in conditas et fines illas, villas et loca noncupantes illas et illa, cum omni merito vel termino suo, cum omni integritate seu appenditiis vel edificiis et superpositis seu servus et ancillas, acolabus, libertis, libertas, cum omni, peculiares eorum et merita, ad iamdicto monasterio a die praesente per mea epistola confirmavi. Et vos omnia supra memorata, vel quantum in ipsa epistola commemorat, per mea tradicione ad partem iamdicti monasterii in vestro iure vel potestate recepistis. Sed dum postea mea fuit petitio vel supplicatio, et vestra praestetit bona voluntas, ut ipsas res, quamdiu advixero, per vestrum prestitum beneficium vel ipsius vestri monasterii ea tantummodo usufructuario hordine habere vel possidere faciam, eo videlicet modo, ut nihil exinde minuandi aut distrahendi aut alienandi non habeam potestatem transferre quicquam.

Quod si fuerit, quod absit, aut ego ipse aut aliquis de heredibus meis vel quislibet, qui in aliqua contrarietate aut diminutione seu calumnia orta fuerit, aut surrexit aut conatus fuerit, inprimis ipsas res amittat et pars monasterii vestri eas ad integrum recipiat, insuper et alias tantas res ipsius partibus monasterii conponere et adimplere faciat. Et censistis me annis singulis pro ipsis rebus festa sancti illi argentovel quelibetsolvere faciam; et si de ipso censu ad eum placitum negligens fuero, taliter spondeo, ut ipsum in duplum solvam. Et dum hec omnia supra memorata inlibata servavero, nec vos nec iuniores aut successores vestri de ipsis rebus nulla diminuacione nec contrarietate, si spacium vite mihi Dominus prolongare dignaverit, facere non praesumatis. Post meum quoque discessum omnes ipsas res cum omni aditum, melioratum vel omne suprapositum, cum omnis rebus atque corporibus, opibus atque praesidiis, absque ullius iudicis aut eredum meorum expectata consignacione aut traditione vos aut agentes vestri vel pars iamdicti monasterii vestri in eorum faciant revocari vel recipere dominatione vel potestate, sicut eorum continet epistola, perpetualiter faciendi quod elegerint.