Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Königliche Zollbefreiung für eine Kirche

Königliche Zollbefreiung für einen Bischof und seine Kirche, ausgestellt auf Bitten desselben Bischofs und gerichtet an alle öffentlichen Amtsträger.

PRIVILEGIUM DE OMNI NEGOTIUM/

Ille rex Francorum viris inlustribus, patriciis,comitibus, telonariis vel omnibus curam publicam agentibus.

Si oportuna beneficia ad loca sanctorum, aecclesiarum vel sacerdotibus praestare non desinemus, hoc nobis procul dubium in aeterna beatitudine retribuere confidimus.

Igitur cognuscat magnitudo seu utilitas vestra, quod nos ad peticionem apostolico viro illo, illi urbis antestite, talem propter nomen Domini eius meritis conpellentibus beneficium prestetisse: Cognuscite, ut, ubicumque infra regnum nostrum missi sui mercare videntur vel pro reliqua necessitate discurrentes, nullo telloneo nec qualibet redibucione exinde ad parte fisci nostri nec ipsi nec missi sui solvere non debeant. Propterea per praesentem praeceptum decernimus, quod perpetualiter mansurum esse volumus, ut nullo tolloneo in nullis civitatibus aut pagos vel ubicumque in regno nostro toloneus exigitur; nec de navale nec de carrale eveccione, nec rotatico nec pontatico nec pulveratico nec salutatico nec cispitatico, nec de saumariis nec de quod homines eorum ad dorsum portant, nec nulla redibucione, quod fiscus noster exinde poterat sperare,/ nec vos nec iuniores aut successores vestri non requiratis nec exigatis. Set omnia et in omnes hoc propter nomen Domini ipse pontifex vel successores sui aut memorata aecclesia sancti illi habeant indultum vel in luminaribus ipsius loci proficiat.

Quam vero auctoritatem perpetuis temporibus valetura propria manu infra decrevimus roborare.