Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Königliches Urteil

Urteil des Königs und seiner Getreuen, dass ein Kläger umstrittene Landgüter erhält, nachdem der Beklagte trotz mittels festuca abgelegtem Eid nicht zur Gerichtsversammlung erschienen war.

IUDICIUM EVINDICATUM

Ille rex, vir inluster.

Veniens ante nos homo nomen ille/ ibi in palatio nostro placitum suum legibus custodivit, quod habebat apud hominem alico nomen illum, quod ipse ille/ per sua fistuca ante nos visus fuit adframire. Sed noncupatus ille nec ad placitum suum venit nec ipsum sacramentum iuravit neque iuratores sui nec nullus fuit testes, qui sonia nonciasset. Proinde nos taliter unacum fidelibus nostris, id sunt illi et reliquis quampluris, visi fuimus iudicasse:

Ut, dum ipse ille tale sacramento habuit aframitum et ipsum nullatenus iuravit, nec ipse neque iuratores sui, sed exinde se iectivum in omnibus dimisit, propterea iubemus, ut, dum hac causa sic acta vel perpetrata esse cognovimus, ut ipse ille ipsas res in loco illo incontra illo superius nuncupato omnique tempore habeat evindicatas atque elidicatas. Et sit inter ipsos in postmodum ex hac re omnique tempore subita causacio.

Hactum, quod fecit menses ille dies tantus.