Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Protokoll über die Eintragung einer Schenkung in die gesta municipalia

Protokoll über die Eintragung einer Schenkung in die gesta municipalia einer bestimmten Stadt durch einen per Mandat beauftragten Mann.

GESTA

Annoillo regnante rege illo, sub die illo, cum conventus fuisset in civitate illa, adstante virum laudabilem illum defensore et omnem curiam publicam, vir magnificus ille prosecutur dixit:

Peto, obtime defensor, vosque, laudabiles curiales atque municipes, ut mihi codices publicos patere iubeatis| quia inluster vir ille per hunc mandatum ad me speravit, ut donacionem illam, quam de rebus suis propriis de loca nuncupantia illa, sitas in pago illo, partibus illius per sua strumenta confirmavit, gestis municipalibus cum curia publica et defensore prosequere et allegare deberem. Ecce ipsius donacionem iubete recitare!/

| Vir honestus defensor ille dixit:

Mandatum, quod in te conscriptum habere dicis, nobis ostende et in praesente recitetur!

| Post recitacione mandati vir honestus ille defensor dixit:

Mandatum quidem recitatum est, sed scripto testamento, quem tu prae manibus habere dicis| ille amanuensis ipsum accipiat et nobis praesentibus recitetur| et, ut postulas, gestis publicis infirmetur.

| Qui statim accipiens per ordinem eum recitavit. Post recitacionem vero illi/ prosecutur dixit:

Et quia peticionibus meis laudabilitas vestra per ordinem implere dignata est, rogo, ut publica mo[nu]menta suscipiat“.

| Vir laudabilis illi defensor et curialis dixerunt:

Epistola, que recitata est, gestis publicis inseratur, et quod ille prosecutur vellit et petit, gesta ei publici datur“.

Iamdictus prosequutur, dixit:

Sufficit mihi, bone defensor, ut testamentum, quod recitatum est, si mihi gesta tradere iubeatis“.

| Ut mos est, |vir ille/ defensor et ordo curie dixerunt:

| Testamentum et mandatum in [te] conscriptum per ordinem conditus et bonorum hominum manibus roboratus atque signatas manifesta esse cognovimus. Dignum est, ut gesta ex hoc conscripta atque | a nobis subscripta fuerit, tibi tradatur ex more, et ut in arcis publicis memoranda servetur,| ut facilius, quod superius insertum est, diuturnum tempore maneat inconvulsa“.