Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Mandat zur Eintragung einer Schenkung

Mandat, mittels welchem ein Mann einen anderen beauftragt, eine vom ihm gemachte Schenkung in einer bestimmten Stadt in die gesta municipalia eintragen zu lassen.

INCIPIT MANDATUM

Magnifico fratri illo ego ille, filius illius./

Rogo, supplego atque tue caritatis iniungo, ut ad vicem meam civitatem illam adeas et donacionem illam, quam ego partibus illius de loca nostra nuncupantes illa, sitas in pago illo, per meam legitimam instrumenta confirmavi, prosequere et gestis municipalibus cum curia publica et defensore facias allegare. Propterea tibi hunc mandatum conscripsimus, ut, sicut superius contenetur, taliter prosequere hoc et firmare debeas. Et quicquid exinde egeris gesserisve, ratum et definitum aput nos in omnibus esse cognoscas.

Quod mandatum, ut pleniorem obteneat vigorem, manu propria subter firmavi et bonorum virorum roborandum decrevi.