Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Eudes, comte de Blois, de Tours, de Chartres, de Troyes et de Meaux (995 - 1037) et Thibaud, son frère (995-1004). Pièces justificatives., Nr. 27

Le comte Eudes abandonne à l'abbaye de Marmoutier l'église de Saint-Médard, située dans le Vendômois.
Datierung: 1034-1037

Justum esse credimus et christianae pietati congruum, ut, potentes saeculi hujus, de propriis facultatibus, quas a prioribus suis jure hereditario possidendas per legitimas successiones suscipiunt, ecclesiis Dei famulantibus unde sustententur tribuant. Qua ego, Odo comes, recta consideratione animatus, pro animae meae atque uxoris redemtione, et filiorum meorum incolumitate, concedo Sancti Martini ecclesiae apud Majus Monasterium, sub deprecationem donni Alberti abbatis monachorumque ipsius loci, ecclesiam quandam in pago Vindocinensi sitam, quae Sanctus Medardus nominatur. In hujus autem pietatis operatione, Salomon de Labarzinio, Walterius, filius Hamelini, Burchardus, qui de me praedictum locum in beneficio tenebant, pro lucro aeternae hereditatis, consenserunt. Et ut haec descriptio majorem per tempora obtineat vigorem, manu propria eam subterfirmavimus manibusque nostrorum fidelium corroborandam tradidimus, quorum nomina hic subterscripta continentur.

Herveus vicecomes. Girbertus de Brena. Bernardus de Sancto Aniano. Gauscelinus de Blesi. Dado de Sancto Aniano. Dado, filius ejus. Raimundus de Blesi. Amalricus de Fisco.