Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Eudes, comte de Blois, de Tours, de Chartres, de Troyes et de Meaux (995 - 1037) et Thibaud, son frère (995-1004). Pièces justificatives., Nr. 26

Le comte Eudes donne à l'abbaye de Marmoutier 48 arpents de prés, situés lieu dit anciennement Mercureuil.
Datierung: 1034-1037

Notum fiat nostrorum posteritati successorum, quod Odo comes junior dedit Sancto Martino Majoris Monasterii XLVIII arpennos pratorum, quae sita sunt in loco que, vulgari sermone, antiqui Mercuriolum appellare consueverunt. Quod qualiter factum sit, ob rei affirmandam veritatem, sequens sermo declarabit. Dum isdem comes illustrissimus, obtimatum constipatus multitudine, utpote vir nobilissimus et cui maxima mundi hujus dignitas, jure consanguinitatis, competebat, gratia sua visendi receptacula, per Turonus confinium equitaret, domnus Burchardus monachus, qui pro supradictis pratis rogaturus cum, jussu domni abbatis Alberti, subsequebatur, in ulmeto Fontis Cari, ubi tune ipso venabatur, comitatui suo se immiscuit. Qui cum apud ipsum gloriosissimum comitem precem pro eisdem pratis, ut Sancto Martino ea annueret , fudisset, sine mora quod petebat , benignissime indulsit, quippe qui ad hoc animum intenderat ut Martinum sanctissimum ejusque famulos in omnibus honoraret, et quia fenationis tempus instabat, memorato monacho foenum ex eisdem pratis colligendi licentiam deposcenti, non solum tribuit, sed etiam ipsa prata in eternum libere et quiete, sicut ipso tenuerat, Sancti Martini ditioni mancipavit, multis nobilibus, qui eo tempore suo lateri inherebant videntibus et audientibus, quorum hic aliqui pro testimonio subscripti sunt.

Burcardus monachus. Guanilo thesaurarius. Guarinus Mala Corona. Geraldus de Foreis. Hubertus de Firmitate. Adraldus major de Columbario. Hugo de Duben. Archembaldus Leschos.