Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Eudes, comte de Blois, de Tours, de Chartres, de Troyes et de Meaux (995 - 1037) et Thibaud, son frère (995-1004). Pièces justificatives., Nr. 28

Le comte Eudes met un terme aux exactions que le trésorier Ganelon et le prévôt Garin, ses hommes, commettaient sur les terres de Marmoutier.
Datierung: 1034-1037

Notum sit omnibus fidelibus christianae religionis, praesentibus scilicet atque futuris, quia venit Odo comes apud Majus Monasterium veneruntque ante eum Albertus abbas atque pars congregationis ejusdem loci, nimium se declamantes de importunitatibus et forisfacturis quam faciebant in terra Sancti Martini homines ejusdem comitis, Wanilo scilicet archiclavis atque Warinus praepositus. Quam reclamationem isdem comes benigne suscipiens, jussit ut homines jam dicti archiclavis atque praepositi guadimonium darent et ut easdem importunitates, quas injuste eis intulerant, cum lege emendarent, et deinceps nullus existeret qui eis violentiam inferre auderet.

S. Odonis comitis. S. Dadonis. S. Hervei vicecomitis. S. Girberti de Brena. S. Johannis Pauperis. S. Rainaldi juvenis. S. Hamelini majoris. S. Richardi majoris. S. Rainaldi majoris.