Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Eudes, comte de Blois, de Tours, de Chartres, de Troyes et de Meaux (995 - 1037) et Thibaud, son frère (995-1004). Pièces justificatives., Nr. 25

Le comte Eudes, du consentement de Hermengarde et de ses fils Thibaud et Etienne, donne à l'abbaye de Marmoutier, outre l'eau de Fontcher, le vivier qu'il s'était réservé d'abord.
Datierung: 1034-1037

Quoniam Dei bonitas in tantum acceptat elemosynam, ut et peccatorum remissionem et vitam propter eam mortalibus conferat sempiternam, justum satis esse probatur, ut qui et peccatis obstringuntur et divitiis locupletantur, donis Dei indulgentiam a Deo peccatorum et vitae insuper aeternae emant sibi praemium. Quod ego, comes Odo, mecum sepe revolvens, et quam plurima de saeculari conversatione peccata contraxerim, multas quoque a Deo terrenas divitias acceperim considerans, decrevi pauperum Christi inopiam mea temporali supplere in hoc saeculo abundantia, ut et illorum in futuro meam necessitatem abundantia suppleat sempiterna. Fratibus igitur qui in Majori Monasterio Deo sanctoque Martino serviunt et, cum paupertate spiritus, rerum quoque saecularium pauperiem voluntario ab renuntiatione professi sunt, aliqua dare disposui de his quae ab omnium largitore, licet immeritus, dispensanda potius quam retinenda suscepi. Dederam quidem eis jampridem aqua Fontis Cari, cum omni piscaria, sicut eam tenebam, liberam et quietam, sed vivarium quoddam non longe ab illa aqua situm, mihi retinueram, quod propriis usibus deservire volebam. Sed ut plenior et perfectior elemosynae illius fiat oblatio, hoc quoque vivarium, sicut et ceteram aquam et piscariam, praedictis fratribus solidum quietumque concedo. Hoc autem ago pro Dei maxime sanctique Martini amore fratrumque supradictorum sustentatione, utque mei memoria apud ipsos semper habeatur et sicut nihil mihi retinui, vel cuiquam alii homini, vel in praedicta aqua, vel in vivario concessi, sed totum, sine cujuslibet qualicunque consuetudine, illorum potestati subjicio, ita et ab ipsis numquam mei mentio in orationibus suis relinquatur. Facio autem hoc assensu conjugis mea Ermengardis nomine, filiorumque meorum, Tetbaldi et Stephani, voluntate, ut habeant mecum, sicut in dono, sic in praemio, participium. Hujus quoque doni cartam signo meo corroboro, fideliumque meorum manibus corroborandam trado.

S. Odonis comitis. S. Hermengardis comitissae. S. Tetbaldi comitis. S. Stephani comitis. S. Gelduini de Bretulio. S. Arduini, filii ejus. S. Gualeranni, fratris ejus. S. Nivelonis. S. Guarini praepositi. S. Burcardi monachi.