Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Eudes, comte de Blois, de Tours, de Chartres, de Troyes et de Meaux (995 - 1037) et Thibaud, son frère (995-1004). Pièces justificatives., Nr. 24

Le comte Eudes, à la prière de Hermengarde et du consentement de ses fils, Thibaud et Etienne, donne à l'abbaye de Marmoutier l'eau de Fontcher, avec la pèche, sauf un vivier.
Datierung: 1034-1037

Omnes homines qui se, rationis munere, caeteris animalibus praeferri noverint, summo studio niti decet ne, caelestia postponentes solisque terrenis dediti, ignaviae suae merito comparentur pecoribus , quae summus dispensator prona atque ventri obedientia finxit. Unde et jaculo exprobrationis divinae feriantur, qua dicitur: Homo cum in honore esset, non intellexit; comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. Sed vi rationis verbisque Salvatoris excitati, dicentis: Date et dabitur vobis, demus nunc in praesenti, ut sit quod nobis in futura remuneratione valeat recompensari. Qua salubri consideratione ego, Odo comes, sollicitatus, disposui aliquid ex his quae temporaliter accepi, pro animae meae patrisque mei ac matris, conjugisque meae ac filiorum meorum redemtione, per manus pauperum, fideli debitori lege foenoris committere Deo quod, post tempus, in aeterna retributione centena merear multiplicatione recipere; quod ut probabilius fieri possit, illud egregium pauperum genus elegi, quod sub monachili habitu sua seque derelinquens, voluntariae subdidit paupertati. Igitur fratribus his qui in Turonensi coenobio, quod Majus Monasterium dicitur, Christo proposse sub abbate Alberto famulantur, dono aquam Fontis Cari, cum omni piscaria, liberam et quietam et ab omni contradictione, vel exactione, sive consuetudine, seu participatione cujusquam hominis sive liberi, sive servi, prorsus absolutissimam, et excepto quodam vivario meo, quod mihi retineo, non longe ab illa aqua sito, totum de integro quicquid illic habeo, nihil inde aliquid alicui permittens, libenter illis concedo, per deprecationem uxoris meae Ermengardis assensuque filiorum meorum, Tetbaldi videlicet et Stephani. Cujus ego donationis chirographum, ut firmum ratumque permaneat in perpetuum, manus propriae caractere corroboravi conjugisque meae praenominatae, filiorum quoque ac fidelium meorum manibus corroborandum tradidi, quorum infra scripta sunt nomina.

S. Odonis comitis. S. Ermengardis, uxoris ejus. S. Tetbaldi, filii ejus. S. Stephani, filii ejus. S. Wanilonis thesaurarii. S. Gelduini de Salmuro. S. Gervasii thesaurarii. S. Warini prepositi. S. Lancelini de Balgenziaco. S. Dadonis de Sancto Aniano.