Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Eudes, comte de Blois, de Tours, de Chartres, de Troyes et de Meaux (995 - 1037) et Thibaud, son frère (995-1004). Pièces justificatives., Nr. 23

Gaubert de Maillé et les religieux de Marmoutier s'accordent, en présence du comte Eudes, au sujet du tonlieu levé par ledit Gaubert sur les marchandises de l'abbaye.
Datierung: 1034-1037

Nota sit haec convenientia nostris successoribus, quam cum Gausberto de Malliaco fecimus, pro teloneo quod requirebat de rebus Sancti Martini, quae transibant, aut ascendendo, aut descendendo, infra terminos castelli sui, sive per terram, sive per aquam , nobis non minimam faciebat injuriam. Cogebat enim nos ad reddendum sibi telonium quod antecessorum nostrorum suorumque temporibus fuerat inauditum. Sed tandem, nobis contradicentibus, quae male coeperat gessisse penituit, ac de se suisque pro injusto quod coeperat telonio domno Alberto abbati legitimam emendationem guadiavit. Denique consuetudines quas requirebat pro exclusatico molendini, qui fuerat domno David monacho, excepto censu legali, cunctas perpetualiter guerpivit, cujus igitur satisfactionis humilitatem domnus abba respiciens, et ut hoc quod guerpiverat per assensum filiorum suorum Arduini, Gelduini, Sancelini, semper maneret firmum, totum emendationis factae debitum ei dimisit, deditque ei unum caballum precii trium librarum. Fuit autem haec convenientia firmata in comitis Odonis praesentia, per voluntatem et assensum Gelduini, ex cujus beneficio praefatus Gausbertus videtur tenere castrum Malleacense. Testes vero qui ad hoc audiendum convocati fuerant subtus notati sunt.

Odo comes. Gelduinus Salmuriensis. Arduinus vicecomes. Hamelinus major. Haimericus Ballista. Guanilo thesaurarius. Dado. Richardus major. Rainaldus major. Landricus servus. Tedasius. Bernardus Bloius. Rainfredus presbyter. Frotmundus. Alfredus Francus.