Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Eudes, comte de Blois, de Tours, de Chartres, de Troyes et de Meaux (995 - 1037) et Thibaud, son frère (995-1004). Pièces justificatives., Nr. 22

Gédouin de Saumur fonde l'abbaye de Pontlevoy et lui donne les églises de Notre-Dame et de Saint-Pierre. Eudes consent et souscrit avec ses fils Thibaud et Etienne.
Datierung: 1034 07 11

Divinarum nonnullis scripturarum asseritur paginis, non minimum sibi in futuro previdere quicumque catholicus, superna tactus conpunctione, quampiam sui juris partem sanctae matris Aecclesiae usibus contulerit. Quibus non dubitandis assertionibus credulus, ego Gilduinus, videlicet miles, pro meorum peccaminum venia atque sempiterna requie consequenda, aliquid meae possessionis, et si non quantum deberem, tamen pro re communi omnium ortodoxorum, matri Aecclesiae devote tribuo. Ecclesias igitur quas apud Pontem Leviatum, unam virgini dicatam Mariae, matri Domini, alteram vero beato Petro, apostolorum principi, tenebam, cujus aetiam altare sub vicarii nomine possidebam, qui ibi Deo assidue serviant monachis perpetualiter concedo, ita libere et absolute, ut illas tenere dinoscor. Huic autem facto Carnotensium presul, Teodericus, annuit, atque Odonis comitis necnon comitissae Ermengardis, meis aetiam multorum quoque ceterorum bonorum supplicationibus commonitus, earundem aecclesiarum altaria, ut hujus elemosine non minimus efficiatur particeps, fratribus inibi Deo famulantibus concedit, nec vero largitur illud implicitum vel alicui excepto domino obnoxium, sed ab omni episcopali retentione seu venditione perenniter absolutum, ab omni vero circada atque panita liberum, privilegii aetiam auctoritate subnixum. Quod ut firmius atque stabilius permaneat, hoc inde privilegium episcopus Teodericus propria manu firmavit, atque comes Odo, comitissa vero Ermengardis, ego etiam ipse Gilduinus, hujus rei inceptor. Testes vero inde habentur quam plurimi non ignobiles.

Signum Odonis comitis. S. Ermengardis comitisse. S. Tetbaldi comitis. S. Stephani comitis. S. Harduini decani. S. Euvrardi subdecani et cancellarii. S. Gilduini vicecomitis. S. Harduiui, filii ejus. S. Hugonis Rufi. S. Sigonis cantoris. S. Radulfi Pharisei. S. Stephani subcantoris. S. Guillelmi prepositi. S. Arnulfi archidiaconi. S. Girogii prepositi. S. Hugonis Carnotensis. S. Hilduini prepositi. S. Huberti prepositi. S. Hilduini filii Rainaldi vicedomini. S. Agoberti presbyteri. S. Odoni canonici. S. Huberti presbyteri. S. Alcherii prepositi. S. Sigonis canonici. S. Nivelonis. S. Haimerici. S. Girardi Botelli. S. Rainerii.

Actum est plublice Carnoti, V idus julii, III anno regni Hainrici regis Francorum.

Ego Philippus, Dei gratia Francorum rex, conces... et hoc scriptum sigillo meo corroborari precepi, anno regni mei XVI.