Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Eudes, comte de Blois, de Tours, de Chartres, de Troyes et de Meaux (995 - 1037) et Thibaud, son frère (995-1004). Pièces justificatives., Nr. 17

Les religieux de Marmoutier et Agnès, femme de Ganelon, trésorier de Saint-Martin, s'accordent au sujet des vignes du clerc Dafroy. Eudes et ses fils souscrivent.
Datierung: 1020-1037

Noscant cuncti successores nostri, cum domna Agnete, domni Wanilonis tesaurarii uxore, nos talem convenientiam habuisse ob amorem sui senioris suumque, quantum ipsa vixerit: concessimus ei illam emptionem quam fecit in terra nostra de vineis Dagfridi clerici, hac autem ratione ut, ipsae vineae et quicquid alterius aedificii in terra nostra fecerit, pro redemptione animae senioris sui ac suae, post obitum suum, in Sancti Martini revertatur dominium. Comitem vero Odonem hujus elemosinae, favente suo seniore Guanilone, fecit participem, Ermengardim quoque comitissam ac filios eorum Teodbaldum scilicet et Stephanum, quorum potentia si forte, quod absit, aliqua inde surrexerit calumnia, animarum suarum defendantur elemosinae dona; at, ipsa vivente, ne damnum aliquod propter hoc accidat nobis, sive de nostris consuetudinibus, seu de importunitate aliqua nostris hominibus a suis facta, hos fidejussores habemus, quorum nomina subter notare curavimus, Willelmum, Rainaldum, Durandum, Hildebertum.

S. comitis Odonis, qui hanc noticiam firmavit.

S. Teotbaldi, filii ejus. S. Stephani, filii ejus.

S. Guanilonis thesaurarii, qui hanc noticiam super altare Sancti Martini posuit. S. Arduini, filii Gelduini. S. Nevelonis. S. Guillelmi, filii Archingerii. S. Ingelberti.