Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Eudes, comte de Blois, de Tours, de Chartres, de Troyes et de Meaux (995 - 1037) et Thibaud, son frère (995-1004). Pièces justificatives., Nr. 16

Francon, évêque de Paris, et Hédouin, comte de Montdidier, seigneur de Ramerupt et d’Arcis, pour le comte Eudes, s'accordent au sujet de l'avouerie de Rozoy.
Datierung: 1020-1030

Hae sunt conventiones quas habuerunt Franco, Parisiorum episcopus, et sui canonici contra Hilduoinum comitem, a comite Odone Parisius missum de advocatione ville quae Rosetus dicitur, quem misit ut annueret quod judices recte judicassent. Est judicatum quod advocatus debet habere in Roseto I mansum terre et I receptum semel in anno, a Pascha usque ad Pascha, cum xxx hominibus et sui aequi annonam et farraginem, quem recipiet in domo majoris Sanctae Mariae; de pasnahio, silve medietatem. Et si quis, a die istarum conventionum silvam extripaverit et agriculturam ibidem fecerit, precepto canonicorum, dimidiam partem census qui inde exierit advocatus abebit. Si vero, sine voluntato canonicorum hoc factum fuerit, medietatem forfacti; et postea silva recrescat. Deinde dederunt episcopus et sui canonici Gozberto, tunc temporis ejusdem ville advocato, medietatem telonei et justitiae ex forencibus a mercatum venientibus, exceptis hominibus Sanctae Mariae ejusdem ville et quacumque ex parte venientibus, tali scilicet conventione ne postmodum in predictam villam indignas consuetutines mittat, neque in mercato cuiquam aliquid tollat, non etiam suis hominibus dum in mercato fuerint, et si in foro aut in villa ipse idem aliquid ceperit, et per sacramentum comprobare poterit se sciente illud non factum esse, infra mensem quo monitus fuerit a preposito Sanctae Mariae, capitale solvat et legem. Si quis vero suorum infra prescriptum terminum quo ad preposito amonitus fuerit, eum justificabit et capitale cum lege reddifaciaet. Quod si noluerit, donum mercati forfactum absque aemendatione habebit.

Episcopus Franco. Ingelardus decanus. Lisiardus archidiaconus et prepositus. Radbodus archidiaconus. Gozfredus cantor. Arnaldus capellanus. Odo levita. Jozcaerus levita. Ivo levita. Urso. Hugo subdiaconus. Drogo subdiaconus. Hilduinus, Manasses, Ivo, comites. Drogo vassus. Hudo. Lanbertus. Mainardus. Garnerius. Durandus Gozberti.