Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Eudes, comte de Blois, de Tours, de Chartres, de Troyes et de Meaux (995 - 1037) et Thibaud, son frère (995-1004). Pièces justificatives., Nr. 14

Hardouin, chevalier, et les religieux de Marmoutier s'accordent au sujet d'un clerc, nommé Sulion, que ledit Hardouin avait poursuivi jusque dans le cloître de l'abbaye, et qu'il y avait tué. Eudes confirme et souscrit.
Datierung: 1015-1034

Notitia convenientae Harduini militis, quam habuit cum domno abbate Ebrardo et ceteris monachis Beati Martini Majoris Monasterii. Evenit enim, ut, ipse et sui homines in occisione cujusdam clerici, nomine Sulionis, in nostro claustro infracturam facerent; pro cujus fracturae emendatione et suae reconciliationis causa, accepta a nobis parte pretii, largiretur Sancto Martino et nobis de suo dominio in perpetuum possidendam partem insularum, quae sunt de sua rocca usque ad nostrum monasterium…. Et ut haec convenientia firmior et stabilior sit, ipse Harduinus et frater ejus cum suis hominibus firmaverunt, et seniorem suum comitem Odonem, ut firmaret, deprecatus est.

Signum Odonis comitis.

S. Harduini ipsius. S. Tedbaldi, fratris ejus. S. Gausfridi de Sancto Aniano. S. Nivelonis de Dunensi castro.