Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Eudes, comte de Blois, de Tours, de Chartres, de Troyes et de Meaux (995 - 1037) et Thibaud, son frère (995-1004). Pièces justificatives., Nr. 3

Robert, vicomte de Blois , de l'assentiment du comte Eudes I, restaure l'abbaye de Notre-Dame d'Evron. - Les fils du comte souscrivent.
Datierung: 989

Inspirante creatore omnium, Robertus, Blesensium vicecomes, etc. Ibi ergo divinae religionis cultus diu postea viguit, donec antiqui hostis nequitia eundem locum ad vastitatem funditus redegit; cui desolationi cum adhuc subjaceret, tandem ex legatione parentum suorum, predictus Blesensis Robertus, et beneficio senioris sui Odonis comitis, ad quem haereditario jure pertinebat predictus locus, Deo volente, in suum dominium devenit. Peccatorum igitur suorum enormitatem considerans, veniamque et salutem animae suae apud Deum promereri desiderans, cum seniore suo Odone comite et ejus fidelibus consilium habuit, ejusque consensu ae precepto predictum locum in honore ejusdem virginis Mariae in pristinum statum reformare, inspirante Deo, animum apposuit, Opitulatione itaque divina fretus, ipsum opus peragere aggressus est. Votis autem suis divina pietate favente, ipso aliquantum explicato jam opere, de possessionibus quae olim ad ipsum locum pertinuerant et tunc ad suum dominium devenerant, plurimam partem eidem genitrici Dei reddidit... Hujus autem scripti ut inconvulsa et inviolata omni tempore servetur assertio, cum voluntate senioris sui Odonis comitis ejusque procerum, in curiam regis Hugonis detulit, et firmari a praefato rege et seniore suo Odone comite et corroborari fecit. Sequenti vero tempore, Romae apostolico papae Joanni illud praesentavit, etc. … (Post interpolationes de Papa et Rege, hae: notantur subscriptiones, praeter P. et R.)

S. Odonis comitis. S. Roberti, filii ejus. S. Tedbaldi, filii ejus. S. Odonis, alterius filii.

S. Hugonis, vicecomitis Castredunensis. S. Raherii de Montiniaco. S. Gaufridi de Sancto Aniano, S. Walterii Turonensis. S. Alonis de Caynone castro. S. Gilduini Salmuriensis. S. Fulberti de Rupibus, S. Landrici de Balgentiaco. S. Rotroci Normanni. S. Rainaldi.

Actum est hoc Parisius, anno ab Incarnatione Domini 989, indictione 2. Apropinquante autem termino sui exitus hujus vitae (Robertus) senex et plenus dierum requievit in pace. Succedente vero filio ejus eodem vocabulo vocitato, sicut mos est, bonorum heredum implere opera benignitatis suorum parentum, quod patrem scivit voluisse non destitit actibus implere, et hoc scriptum fieri jussit, Romamque secum detulit; quod vir apostolicus nomine Benedictus firmavit, etc.