Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Eudes, comte de Blois, de Tours, de Chartres, de Troyes et de Meaux (995 - 1037) et Thibaud, son frère (995-1004). Pièces justificatives., Nr. 2

Geoffroy, Lisbeth, sa femme, et Gerberge, sa fille, vendent à l'abbaye de Saint-Florent de Saumur un alleu situé en Touraine, dans la viguerie de Chinon. Eudes et Thibaud souscrivent.
Datierung: 988 - 993

In Dei nomine, ego Gauzfredus et uxor mea, Lisabeth nomine, cui pertinet haec res, et filia ipsius, Girberga nomine, notum esse volumus omnibus fidelibus sanctae Die ecclesiae curam gerentibus, praesentibus scilicet et futuris, praecipueque successoribus nostris, vendidisse nos alodum nostrum cuidam abbati loci Sancti Florentii, Rotberto nomine, et monachis ipsius, qui est situs in pago Turonico, in vicaria Cainonensi, in villa quae dicitur An, habentem inter vineum et terram tres operas. Terminatur ipsa terra de una parte terra Sancti Petri, de altera parte via publica, tertia vero parte terra Sancti Florentii, quarta parte ipsa terra; id est parentum alodum. Unde accepi precium a jamdicto abbate Sancti Florentii et monachis ipsius ego Gauzfredus et uxor mea Lisabeth, ex cujus matris parte hoc nobis accidit alodum, et filia ipsius Girberga, accepimus precium in quo nobis bene complacuit, XXV solidos, ita ut ab hodierno die quicquid de supradicto alodo facere voluerint, liberam habeant potestatem. Et si fuerit, aut ego ipse, vel uxor mea, aut ullus de heredibus meis, seu quilibet intromissa persona, qui contra hanc venditionem aliquam calumniam vel repetitionem facere presumserit, quod minime fieri credo, iram Die omnipotentis incurrat, et judiciaria devictus potestate, centum auri solidos coactus exsolvat, et haec venditio inviolabilis permaneat. Ut autem firmior veriorque credatur, manibus testium eam tradidi roborandam.

S. Gauzfredi et uxoris ejus Lisabeth, qui hanc vendidit terram.

S. Adelardi. S. Winemari. S. Alduini presbiteri. S. Aleherii de Ric-. S. Gislerii. S. Rainaldi. S. item Aleherii. S. Huberti, S. Durandi. S. Teutbranni. S. Girberti. S. David. S. EIbroini. S. Isenbardi. S. Rotberti. S. Rainaldi. S. Aevae, S. Alcherii, filii sui. S. Milesindis. S. Adelonis. S. Senegundis. S. Adelonis filii. S. Bernerii, filii sui. S. Gisleberti. S. Adraldi. S. Alduini.

S. comitis Odonis infantis.

S. comitis Teutbaldi.