Datierung: [903 02 04–904 02 03]
Ille, inquam, bene possidet res in seculo, qui sibi de caducis premia comparat sempiterna, ut de terrenis accipere mereatur celestia. Quapropter ego in Dei nomine Wigericus Dei patrocinante gratia comes ob amorem Domini nostri Ihesu Christi et anime mee remedium, ut ante tribunal Christi eternitatis gaudium adipisci merear, dono seu trado ad luminaria sancti Willibrordi, ubi ipse corpore requiescit et vir venerabilis Reginarius comes preesse videtur, hoc est in pago Waberinse in villa vel marca Eptiaco, quicquid in his locis in partibus agrorum vel silvarum habere videor, id est in Guodendale et in Larem seu in Gingenruthichine vel etiam in Luthenwilre; prata etiam in Wodinga et in Guntringen sive in Karlesweirthen, in quibus possunt colligi plus quam XVI carrate de feno. Hec omnia tam terris araturis quam et in pratis necnon et silvis, que de flumine quod Arpach dicitur usque ad loca superius denominata aspiciunt, totum et ad integrum partibus et luminaribus ecclesie sancti Willibrordi dono, trado atque transfundo in Dei nomine perpetualiter ad possidendum. Si quis vero contra hanc traditionem venire conaverit aut eam infringere voluerit, inferat predicte ecclesie auri libras II, argenti pondus V coactus exsolvat et quod repetit evindicare non valeat, sed presens donatio in futurum firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa. Actum IIII anno regnante Luodowico adolescenti et glorioso rege.