Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg


Datierung: [901 02 04–902 02 03]

In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Licet sint parva et exigua, que pro inmensis debitis ac delictis nostris ad Dei servitium offerimus, tamen pius Dominus non quantitatem muneris sed devotionem perspicit offerentis. Quapropter nos in Dei ipsius amore Bruotbertus et coniunx mea Cuonigunt ob nostrarum et parentum nostrorum, quibus debitores existere videmur, ereptiones animarum et eterne retributionis spem, ut aliquantulum benignus Dominus in die iuditii de peccatis nostris minvere dignetur, alodem nostrum nuncupatum Hettilbrucka, quod nobis ex serenissimi Arnulfi regis largitione advenerat in pago Ardinense in comitatu Oda[c]ri, ad sanctum Willibrordum, cuius corpus in Epternacencis monasterii loco requiescit in pago Bedinse super fluvio Sura, et fratrum eiusdem sancti monasteri[i] stipendia legitime a die presente tradimus atque transfundimus cum universis adiacentiis ad eandem curtem aspicientibus, ecclesiis, edificiis, familiis, mancipiis, censibus, terris cultis et incultis, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumve decursibus, molendinis, piscationibus, viis et inviis, exitibus ac reditibus, quesitis et inquirendis, mobilibus et inmobilibus, totum et ad integrum ad eandem denominatam casam Dei et sancti Willibrordi et ad stipendia fratrum die ac nocte inibi famulantium ad possidendum in evum persolvimus, ut potestatem habeant possidendi, tenendi, donandi, commutandi, vendendi vel quodcumque exinde sibi libuerit faciendi. Econtra in precaria recepimus ego et predicta amabilis coniunx mea in oriente ex rebus eiusdem sancti Willibrordi et eorundem fratrum curtem Peffunhusa vocitatum, qui situs est in pago Salagowe in comitatu Adalberti, et quicquid illuc aspicit, quamvis in diversis iaceat locis et ex orientali parte Spehtashart de hoc iaceat, quod ad supra nominata pertinet loca, totum ex integro cum ecclesiis, edificiis, censibus, familiis, mancipiis, agris, campis, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumve decursibus, molendinis, piscationibus, terris cultis et incultis, viis et inviis, exitibus ac reditibus, quesitis ac inquirendis, mobilibus et inmobilibus omnibusque adiacentiis iuste legitimeque illuc aspicientibus, ea vero ratione ut sub usu fructuario diebus vite nostre et, si Dei pietas dederit, filiorum seu filiarum nobis et illis proficiat in augmentum. Post nostrum quoque filiorumque nostrorum, si erunt, quandocumque Deus decreverit de hac vita discessum, iam fate res ecclesiastice ad predicti sancti collegium cum omni emelioratu valeant reverti. Revelatum etiam volumus fore, ut si nostris usibus monastice ecclesie res diebus vite nostre auferuntur, ad nos nostrosque heredes nostre [res] legaliter revertantur. Actum anno II regnante Luodowico rege.