Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg


Datierung: [867 09 29– 868 09 28]

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Venerabili in Christo patri Reginario comiti atque abbati rectoriquea Epternacensis monasterii. Dum et omnibus non habetur incognitum, qualiter Adalinus pro amore Dei et pro remedio anime sue ante hos dies per donationis titulum coram testibus in elemosina sua ad monasterium Epternacum cum consensu dompni et gloriosi regis nostri Lotharii condonavit in pago Bedense super fluvio Sura, ubi ipse dompnus Willibrordus corpore requiescit et ubi ego Reginarius comes et abbas ipsius ecclesie preesse videor, unde tua fuit peticio et nostra fuit benivolentia, ut ipsas res, quas tu nobis in pago Wabarinse in loco nuncupante Hasmaringa marca et in aliis tribus locis: in Gundringen et in Lincera et in Honorichinga condonasti, tibi concederemus per nostrum beneficium sub usu fructuario excolere; et iterum pro recompensatione de parte ipsius monasterii quod nos damus in ipso pago Wabarinse in loco nuncupante Wilre in marca Waldalingas super fluvio Alsancia, id est casa indominicata cum curtile et ecclesia que est constructa in honore sancti Laurentii, et de terra araturia iugeras LX, et de pratis ad fenum colligendum carratas LX, et de silva ad porcos saginandos XL. Ista omnia superius denominata atque intimata, sicut tu ad monasterium nostrum condonasti, tibi ad vitam tuam et uxori tue necnon et filio tuo concedimus sub usu fructuario per nostram auctoritatem tenere cum omni integritate absque preiuditio sancti Petri et sancti Willibrordi, et post vestrum quoque discessum ipse locus et res denominate emeliorate sine ulla contradictione revertantur ad nos, nec habeatis potestam vendendi nec commutandi nec alienandi, sed ipsas res exercere valeatis sub usu fructuario diebus vite vestre. Actum anno XIII regnante Lothario rege.