Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg


Datierung: [866 09 29– 867 09 28]

Dominus ac redemptor noster Ihesus Dei filius salubriter nos ammonet dicens: Date elemosinam et omnia munda sunt vobis. His et aliis quam pluribus et salubribus monitis, quam ob rem ut celestis suffragatio michi copiosior adsit, ob mercedis mee emolumentum et abolitionem meorum facinorum dedi ego Helmgaudus divina preveniente gratia indignus presbiter quasdam res proprietatis mee in pago Bedense in marca que dicitur Edingen et alio vocabulo Wissera marca super fluvio Sigonna, quicquid michi ibi obvenit de virorum nobilium et quicquid cum pretio meo comparavi. Ideo ego qui supra prefatus sum, mente deliberata, spontanea voluntate et promptissima devotione sanoque consilio et nullius cogentis imperio dedi atque tradidi predictas res meas illis fratribus, qui die noctuque Deo serviunt ad sanctum patronum Willibrordum, ubi etiam venerabilis vir Reginarius abbas et rector preesse videtur, id est casam cum curtile et ceteris edificiis circumpositis, terris, vineis, aquis aquarumve decursibus, cultis et incultis, mobilibus et immobilibus et maneipia; ista omnia, totum et ad integrum, quicquid in ipso die visus fui habere, trado atque transfundo et de iure meo in iure et potestate ipsorum servorum Dei qui ibi famulantur. Verum his rebus ut prelibatum est a me cum consensu ipsorum fratrum ut pro recompensatione per precariam canonice roboratam michi largirentur, id est quod ego iterum de parte predictorum ipsorum fratrum accepi in ipso pago Bedense ac in ipso loco qui dicitur Edingen seu in Wissera marca, ubi ipsa Sigonna flumine cingitur, id est casam indominicatam cum curtile et ceteris edificiis circumpositis, terris, vineis, aquis aquarumve decursibus, mobilibus et immobilibus, ingressibus et exitibus et mancipiis, ista omnia totum et ad integrum, quicquid in ipso die predicti fratres in illorum potestate habuerunt, michi ut quamdiv advixero, predictas res per precariam iure absque cuiusquam inquietudine ad meam utilitatem licenciam habeam procurandi. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut ullus de heredibus meis aut ulla extranea persona que contra hanc venire voluerit donationem vel eam irrumpere conaverit, inprimis iram Dei omnipotentis incurrat. Actum anno XII regnante Lothario rege iuniore.