Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg


Datierung: [876 08– 877 08]

Nichil sibi quispiam cernitur minuendum, qui sibi e contra recepit in augmentum. Ideoque complacuit atque convenit inter hominem aliquem nomine Adalwinum necnon et venerabilem dompnum abbatem Karlomannum de monasterio Epternaco, ubi preciosus domnusb sanctus Willibrordus corpore requiescit, [ut loca aliqua inter se commutare deberent; quod ita et fecerunt]. Dedit igitur iam dictus Adalwinus iam dicto venerabili abbati Karlomanno ad partem ecclesie sancti Petri et sancti Willibrordi de iure proprietatis sue in locum commutationis in pago Waberense in villa Linceren super fluvio Arantia omnia quicquid ibidem habere videtur, tam mansis, casales, casticiis, cum exitibus et regressibus, campis, pratis, pascuis, silvis, ripis, fontibus, aquis aquarumve decursibus, arboribus pomiferis et inpomiferis, cultis et incultis accessisque omnibus. Similiter in alio loco qui dicitur Gundritinga villa, omnia quicquid ibidem habere videtur, tam mansis, perviis, pratis et terras arabiles, quicquid in ipsa loca vel in ipsas curtes visus sum habere vel possidere, totum et ad integrum tibi a die presente dono. Actum anno VIII [post obitum] Lotharii regis.