Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg


Datierung: [864 09 29– 865 09 28]

Dominus Ihesus filius Dei salubriter nos ammonet dicens: Date elemosinam et omnia munda sunt vobis. Idcirco ego in Dei nomine Winimannus indignus presbitersalutem anime diligenter intendens, primum pro Dei amore pariterque eius timore vel etiam pro eterna retributione, ut invenire merear a Deo omnipotenti veniam de peccatis meis, quapropter quia ab ipso sum edoctus, ut quicquid in elemosina pauperum seu ad loca sanctorum donatum fuerit, hoc solummodo de isto mundo in futuro inveniat apud Deum retributionem, idcirco ego Winimannus mente deliberata et spontanea voluntate ac promptissima devotione sanoque consilio et nullius cogentis imperio dono ad monasterium sancti Petri et sancti Willibrordi in loco nuncupante Epternaco, ubi ipse preciosus corpore requiescit, in pago Bedense super fluvio Sura, et illis canonicis, qui ibidem die noctuque sub regula [canonica] Deo deserviunt, ubi etiam nunc Reginarius comes abbas et rector preesse videtur, hoc est de hereditate mea quod dono in loco nuncupante Edingen sive Wis mansos IIII, et quicquid ibidem visus sum habere, id est casam indominicatam cum II mansis, edificiis, curtis, terris, pratis, vineis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, ingressibus et exitibus vel mancipiis, in ea vero ratione ut ista omnia superius denominata habeam diebus vite mee sub usu fructuario. Post obitum vero meum ipsas res que donavi et accepi ad monasterium iam denominatum et ad fratres qui ibidem die noctuque Deo deserviunt, emeliorata cum omni integritate ad elemosinam ipsorum revertantur, et annis singulis ad festivitatem sancti Willibrordi censum solvere studeam, id est denarios VI. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut ullus de heredibus meis vel quelibet ulla extranea persona que contra hanc donationem venire conaverit, inprimis iram Dei incurrat. Actum anno X regnante Lothario rege.