Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg


Datierung: [860 09 29– 863 09 28]

Dominus et redemptor noster Ihesus Dei filius salubriter nos ammonet dicens: Date elemosinam et omnia munda sunt vobis. His et aliis quam pluribus et salubribus monitis ego in Dei nomine Liuthfridus salutem anime mee diligenter intendens, primum pro Dei amore pariterque eius timore vel etiam pro eterna retributione, ut invenire merear a Deo omnipotenti veniam de peccatis meis, quapropter quia ab ipso sum edoctus, ut quicquid dec elemosina pauperum seu ad loca sanctorum donatum fuerit, hoc solummodo de isto mundo in futuro inveniat apud Deum retributionem, idcirco ego Liuthfridus mente deliberata et spontanea voluntate et promptissima devotione sanoque consilio et nullius cogentis imperio dono ad monasterium sancti Petri et sancti Willibrordi in loco nuncupante Epternaco, ubi ipse pretiosus corpore requiescit, in pago Bedense super fluvio Sura et illis canonicis, qui ibidem die noctuque sub regula [canonica Deo] deserviunt, ubi etiam nunc venerabilis abbas et rector Hattho episcopus preesse videtur, hoc est de hereditate mea quod dono in loco nuncupante Goderdorf, quicquid ibidem visus sum habere, tam domibus, edificiis, curtis, terris, vineis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, ingressibus et exitibus vel mancipiis, in ea vero ratione ut pro recompensatione habeam ipsas res diebus vite mee et vestras quas a vobis repetivi cum consensu Hatthonis episcopi et abbatis et fratrum, id est Prumia et Becche, et post obitum meum ipse res ad iam dictum monasterium sine alicuius contradictione revertantur. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut ullus de heredibus meis aut ulla extranea persona, que contra hanc traditionem venire voluerit aut violare conaverit, inprimis iram Dei omnipotentis incurrat et omnium sanctorum. Actum anno VIII regnante Lothario rege iuniore.