Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg


Datierung: [861 09 29–862 09 28]

Dominus et redemptor noster Ihesus Dei filius salubriter nos ammonet dicens: Date elemosinam et omnia munda sunt vobis. His et aliis quam pluribus et salubribus monitis ego in Dei nomine Gesrammus salutem anime mee diligenter intendens, primum pro Dei amore pariterque eius timore vel etiam pro eterna retributione, ut invenire merear a Deo omnipotenti veniam de peccatis meis, quia ab ipso Domino sum edoctus, ut quicquid in elemosinam pauperum vel ad loca sanctorum donatum fuerit, hoc solummodo de isto mundo in futuro inveniat apud Deum retributionem, idcirco ego qui supra nomine Gesrammus mente deliberata et spontanea voluntate et promptissima devotione sanoque consilio et nullius cogentis imperio dono ad monasterium sancti Petri et sancti Willibrordi in loco nuncupante Epternaco, ubi ipse preciosus corpore requiescit, in pago Bedense super fluvio Sura, et illis canonicis, qui ibidem die noctuque sub regula canonica Deo serviunt, ubi etiam nunc venerabilis abbas et rector Hattho episcopus preesse videtur, hoc est quod dono de hereditate mea in loco nuncupante Edingen cum Wis medietatem excepto iugera uno pro remedio anime mee trado ad iam dictum monasterium, et me ipsum spondeo Deo serviendum cum omnibus, que ibidem in presenti visus sum habere, tam terris, pratis, pascuis, vineis, aquis aquarumve decursibus, cultis et incultis, mobilibus et immobilibus et mancipiis, ingressibus et exitibus, totum et ad integrum trado atque transfundo et de iure meo in iure et potestate monasterii ipsius et servorum Dei qui ibidem Deo famulantur: habeant, teneant atque possideant, vel quicquid exinde facere voluerint, liberam in omnibus habeant potestatem faciendi. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut ullus de heredibus meis vel quelibet ulla extranea opposita persona, que contra hanc donationem vel traditionem, quam ego promptissima et integra voluntate fieri decrevi, ullo unquam tempore aut violare conaverit vel irrumpere voluerit, inprimis iram Dei omnipotentis incurrat. Actum anno VII regnante Lothario iuniore.