Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg


Datierung: [855 09 29– 856 09 28]

Dominus ac redemptor noster Ihesus, Dei filius, salubriter nos ammonet dicens: Date elemosinam et omnia munda sunt vobis. His et aliis quam pluribus et salubribus monitis ego in Dei nomine Hattho vir illustris salutem anime diligenter intendens, primum pro Dei amore pariterque eius timore vel etiam pro eterna retributione, ut invenire merear a Deo omnipotenti premia eterna, quia ab ipso Domino sum edoctus, ut quicquid in elemosinam pauperum vel ad loca sanctorum donatum fuerit, hoc solummodo de isto mundo in futuro inveniat apud Deum retributionem, ideo ego qui supra mente deliberata et spontanea voluntate et promptissima devotione sanoque consilio et nullius cogentis imperio dono ad monasterium sancti Willibrordi in loco nuncupante Epternacum, ubic ipse [preciosus] corpore requiescit, in pago Bedense super fluvio Sura, et illis canonicis, qui ibidem die ac nocte sub regula canonica Deo serviunt, ubi etiam nunc venerabilis abbas et rector Adelardus preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, a die presente trado atque transfundo et de iure meo in ius dominationemque ipsius monasterii sancti Willibrordi et canonicorum eius, hoc sunt: res meas in pago Texandrio in loco nuncupante Reple casam indominicatam cum ceteris edificiis circumpositis et ecclesiam quam ipse sanctus Dei Willibrordus dedicavit, et mancipia XLII cum omnibus que ibidem in presenti visus sum habere, tam terris, pratis, silvis, aquis aquarumve decursibus, molendinis, cultis et incultis, mobilibus et immobilibus, ingressibus et exitibus, totum et ad integrum trado atque transfundo et de iure meo in ius et potestatem monasterii ipsius et servorum Dei, qui ibi Deo famulantur, trado. Illud etiam placuit nobis inserendum, ut nullus quislibet abbas vel episcopus vel comes seu alia iudiciaria potestas non habeat potestatem illis canonicis abstrahendum, sed ipsi habeant ipsas res iam denominatas ad eorum stipendia. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut ullus de heredibus meis vel coheredibus vel quelibet extranea persona, que contra hanc donationem vel traditionem, quam ego promptissima et integra voluntate fieri decrevi, ullo unquam tempore irrumpere aut violare conaverit, inprimis iram Dei omnipotentis incurrat, et cum Dathan et Abyron contemptoribus Dei in infernum descendat et a sanctorum cetu excommunis appareat. Actum anno I regnante Lothario rege.