Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg


Datierung: [832–838]

Lucrum maximum credimus animarum, si, dum quisque corporeis motibus terram [in]habitat, pro amore cogitat domus eterne vel amore temporalium rerum sperandarum [sibi cumulet munimina divitiarum], aut certe, si id, quod remanendo perire potuerit in seculo, in alimoniis pauperum vel loca distribuatur sanctorum. Quam ob rem ego Ava pertractavi tam de Dei parte quam et reverentia sanctorum seu anime mee remedio, ut ante tribunal Christi veniam vel indulgentiam de peccatis meis michi pius Dominus prestare dignetur. Idcirco dono atque trado res meas in pago Bedense ad ecclesiam sancti Willibrordi, ubi ipse pretiosus dompnus in corpore requiescit et ubi dompnus Hethi archiepiscopus et abbas rector esse videtur, hoc est quod dono in villa et in marca que dicitur Maquila casa dominicata cum terris et pratis et silvis ad se pertinentes. Et inter Maquila et Crispiniaco dono mansos ledales IIII vestitos cum terris et pratis et servilem unum vestitum cum terris et pratis. Pari modo dono ad Bloheim et in marca que vocatur Bichkendorf casa dominicata cum terris et pratis et silvis ad se pertinentes, et alios mansos serviles vestitos cum terris et pratis V. Simili modo dono in villa et marca que dicitur Clurirato mansum unum cum terris et pratis ad se pertinentes et vineis. Quicquid ibidem in ipsa marca visa fui habere, omnia et ex omnibus, totum et ad integrum, rem quesitam et inquesitam, aquis aquarumve decursibus, movilibus et inmovilibus a die presente trado atque transfundo, quicquid in illis V locis visa fui habere, partibus ipsius ecclesie in Dei nomine ad possidendum.