Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg


Datierung: [835 01 28– 836 01 27]

In Dei nomine. Ego Irmintruda pertractavi tam de Dei parte quam et reverentia sanctorum, ut ante tribunal Christi veniam michi Dominus prestare dignetur. Idcirco dono ad ecclesiam sancti Willibrordi, ubi ipse preciosus corpore requiescit, hoc est quod vir meus Geroldus in dothalicium dedit in Oszuwilre de marca et in comitatu Alberici casa dominicata cum terris et pratis et silvis et watriscapis ad se pertinentes et alios mansos II vestitos cum terris, pratis et silvis, vel omnia que iacent in Oszuwilre marca, quod ab genitrice sua ei evenerit, omnia et ex omnibus michi tradidit atque transfundit, ut habeam, teneam atque possideam, vel quicquid exinde facere voluerim, liberam atque firmissimam in omnibus habeam potestatem faciendi, et donet michi simili modo in loco qui vocatur Hissenacha villa mansos vestitos II cum terris, pratis et silvis ad se pertinentes et pari modo donet in Treveri civitate vineam unam et donet michi mancipia VI. Omnia et ex omnibus, totum et ad integrum trado atque transfundo in Dei nomine ad ipsam ecclesiam ad possidendum. Nam si quis contra hanc donationem venire conaverit aut eam infringere voluerit, caveat ne iram Dei omnipotentis incurrat. Actum est XXIIo anno Luodowici imperatoris.