Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg


Datierung: [835 01 28– 836 01 27]

Venerabili in Christo patri Hethi archiepiscopo atque abbate rectoreque Epternacensis monasterii. Dum et omnibus non habetur incognitum, qualiter Wintarius pro amore Dei et pro remedio anime sue ante hos dies per donationis titulum coram testibus in elemosina sua ad monasterium nostrum in Epternaco condonavit in pago Bedense super fluvio Sura, ubi ipse dompnus Willibrordus corpore requiescit et ubi ego Hethi archiepiscopus atque abbas ipsius ecclesie preesse videor, unde et tu Wintharius precariam nobis emisisti, ut ipsas res, quas tu in elemosina tua ad monasterium nostrum condonasti, tibi concederemus per nostrum beneficium sub usu fructuario excolere, tua fuit peticio et nostra fuit benevolentia, ut ipsas res, hoc est in pago Surense in villa que dicitur Ossewilre casam indominicatam cum curte et exitu ac omni superposito suo de terra salica plus minus iugera XXX, de prato vero ad carratas XXX et de vineis inter Steineim et Treverim pedituram I, mansum ingenuwilem I, serviles II, cum omnibus adiacentiis suis in terris, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumve decursibus, totum et ad integrum, quicquid in marca prefate villule aliquando visus fuisti habere vel possidere, mancipia vero IIII. Ideo hanc prestariam tibi ex hoc emittendam decrevimus cum ipsis locis iam superius denominatis et insuper addimus tibi mansos ingenuiles II, mansum servilem I cum vinea I et mancipiis. Istis rebus denominatis per nostrum beneficium atque ad usum fructuarium cum omni integritate una cum Dei gratia et nostra voluntate absque preiuditio sancti Petri et sancti Willibrordi diebus vite tue usualiter tibi liceat tenere, et post tuum quoque discessum res nostre emeliorate sine ulla contradictione revertantur ad nos. Nam de hereditate seu de mancipiis nec extrahendi nec commutandi nec vendendi potestatem non habeas aliter, nisi sicut ipse petisti ad usum fructuarium res ipsas exercere valeas, et censum annis singulis ad festivitatem sancti Willibrordi de cera valente solidum unum [dare studeas.] Actum anno XXII regnante Luodowico imperatore.