Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg


Datierung: [832 01 28– 833 01 27]

Venerabili in Christo patri Hethi archiepiscopo atque abbate rectoreque Epternacensis monasterii. Dum et omnibus non habetur incognitum, qualiter Ava pro amore Dei et pro remedio anime sue ante hos dies per donationis titulum coram testibus in elemosina sua ad monasterium nostrum Epternacum condonavit in pago Bedense super fluvio Sura, ubi ipse dompnus Willibrordus corpore requiescit et ubi ego Hethi archiepiscopus atque abbas ipsius ecclesie preesse videor, unde et tu Ava precariam nobis emisisti, ut ipsas res, quas tu in elemosina tua ad monasterium nostrum condonasti, tibi concederemus per nostrum beneficium sub usu fructuario excolere, tua fuit peticio et nostra fuit benivolentia, ut ipsas res, hoc est in pago Bedense in loco nuncupate Machconvillare, id est mansos tres cum manso indominicato, cum curtillis et casis superpositis, tam terris, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, cum watriscapis et pervias legitimas, cum ingressu et egressu, omnia et ex omnibus, totum et ad integrum, quicquid ad ipsos mansus tres cum manso indominicato pertinet, tam de allodio quam et de comparato seu de quocumque ingenio tibi advenisset, et mancipia his nominibus: Ratarium, Thiotarium, Helibergam cum infantibus suis his nominibus: Cheicarium, Rapurgam, Reiginoram, Willetrudam, Eigilgardam, Meginarium, Engilbertum, et insuper quod nuper donasti in rebus mobilibus, id est in auro, in argento et vestimentis sive omni supellectili vel omni conlaboratu. Ideo hanc prestariam tibi ex hoc emittendam decrevimus, ut ipsis locis iam superius denominatis, sive quod nuper donasti in rebus mobilibus seu supellectili vel conlaboratu, tibi concedimus per nostrum beneficium, utque ad usum fructuarium cum omni integritate una cum Dei gratia et nostra voluntate absque preiuditio sancti Petri et sancti Willibrordi diebus vite tue usualiter tibi liceat tenere. Actum est anno1 XVIIII imperii Lodowici imperatoris.