Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg


Datierung: [795 10 09–796 10 08]

Domino magnifico viro Beonerado archiepiscopo atque pontifice Senonice urbis et rectore ecclesiarum ego Madalwinus. Constat me vobis vendidisse et ita vendidi ad basilicam sancti Petri et sancti Willibrordi, ubi ipse preciosus corpore requiescit, curtilem meum cum casa superposita et sepe clausa in loco qui dicitur Conztoim inter medium vestrum iacentem. Unde accepi a vobis precium de thesauro ipsius basilice, in quo michi benec complacuit, hoc est argenti untias IIII. Quod precium in manu mea accepi et ipsum locellum suprascriptum a die presente per hanc venditionem vobis tradidi ad possidendum, ita ut ab hodierno die [quicquid] exinde vos aut successores vestri vel pars ipsius basilice facere voluerint, liberam et firmissimam in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut ullus de heredibus meis vel quelibet ulla opposita persona que contra hanc venditionem venire conaverit aut irrumpere voluerit, inprimitus iram Dei omnipotentis incurrat. Actum anno XXV regnante Karolo rege.