Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg


Datierung: [795 10 09–796 10 08]

Ego in Dei nomine Hardowingus pertractans tam de Dei parte quam et reverentia sanctorum seu pro anime mee remedio, ut veniam in futuro consequi merear, idcirco dono a presenti die ad ecclesiam sancti Petri, que est constructa in pago Bedense super fluvio Sura, ubi ipse dompnus Willibrordus corpore requiescit vel venerabilis vir Bernerardus archiepiscopus preesse videtur, dono donatumque esse imperpetuum volo et promptissima voluntate confirmo, hoc est omnes res meas in pago Surense super fluvio Sura in villa que dicitur Gelestorf, id est vineam unam similiter cum terris, pascuis, silvis, aquis aquarumve decursibus. Omnia que ibidem mea fuit possessio dono et trado atque transfundo in Dei nomine ad ipsam iam dictam ecclesiam, ita ut ab hac die habeant, teneant atque possideant, vel quicquid exinde eligere voluerint, ad partem ipsius ecclesie liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem faciendi. Si quis vero quod futurum esse non credo, si ego ipse aut ullus de heredibus meis aut quelibet ulla opposita persona que contra hanc kartam vel testamentum venire conaverit aut irrumpere voluerit, inprimis iram Dei omnipotentis incurrat. Actum anno XXV regnante Karolo rege.