Datierung: [796 10 09–797 10 08]
Domino magnifico patri Beonrado archiepiscopo Senonice urbis et rectori ecclesiarum et omni congregationi cognitum est, qualiter Harduwinus res suas ad monasterium nostrum Epterna- cum condonavit et confirmavit et postea in bona voluntate et fidelitate contra nos in beneficium recepit. Postea peticio suaa fuit et nostra non fuit denegatio, ut rem nostram, quam vasallob nostro Fulcoldo antea prestatum habuimus in loco qui dicitur Rorespach0 et omnibus illic pertinentibus et cum mansis suis et vineas duas in Treveri. Ista omnia superius denominata per voluntatem nostram et fratrum nostrorum tibi prestavimus, in ea vero ratione, ut dum advixeris, ipsas res sub nostro beneficio ad usum fructua- rium habeas ad excolendum et censum annis singulis ad festivita- tem s(ancti) Willib(rordi) dare studeas, id est solidum I, et ipsas res nec alienandi nec minuendi nec donandi nec vendendi nec ullam calumpniam generare debeas, sed post tuum quoque discessum res nostras emelioratas absque ulla contradictione in nostram revertan- tur dominationem vel potestatem. Actum anno XXVI regnante Karolo rege.