Datierung: [794 10 09–795 10 08]
Viro illustri Harduwino et uxori sue Ave ego itaque Beonradus archiepiscopus: ea petistis, ut res illas in pago Bedense et super fluvio Nimisa in villa que dicitur Wolfsvalt et in alio loco qui dicitur Iuvigus, – ista omnia per donationis titulum una cum adiacentiis suis, tam terris, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, mancipiis, mobilibus et immobilibus ad monasterium sancti Willibrordi [condonastis], – una cum consensu vel voluntate fratrum nostrorum ipsam rem vobis prestavimus, in ea vero ratione, ut dum advixeritis, ipsas res sub nostro beneficio habeatis ad excolendum et censum annis singulis ad festivitatem sancti Willibrordi I solidum solvere debeatis, et vos de ipsis rebus negligendi nec minvendi nec vendendi nec donandi nec ullam calumpniam gerere debeatis, sed post vestrum quoque discessum res nostras emelioratas absque ulla contradictione vel iudicis adsignatione ad prefatum monasterium in nostram recipere faciamus dominationem vel potestatem. Actum anno XX1III regnante Karolo rege.