Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg


Datierung: [792 10 09–793 10 08]

Ego in Dei nomine Immina pertractans tam de Dei parte quam et reverentia sanctorum seu anime mee remedio et pro dulcissima anima filii mei, quod ut veniam ante conspectum Dei consequi mereamur, idcirco dono a presente die ad ecclesiam sancti Petri, que est constructa in pago Bedense super fluvio Sura, ubi ipse preciosus dompnus Willibrordus pontifex corpore requiescit vel venerabilis vir Beonradus archiepiscopus et rector ecclesiarum preesse videtur, dono donatumque imperpetuum esse volo et promptissima voluntate confirmo, hoc est omnes res meas in pago Ardennense in villa que vocatur Wilzc, quantum[cum]que ibidem fuit mea possessio, id est tam terris, curtilis, casis, campis, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumve decursibus, ingressu et regressu, omnia et cum omnibus, similiter et mancipiis dono et trado atque transfundo in Dei nomine ad suprascriptam ecclesiam seu clericis ibidem die noctuque Deo servientium, ita ut ab hac die habeant, teneant atque possideant, vel quicquide exinde eligere voluerint, pars ipsius ecclesie liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem faciendi. Si quis vero contra ista venire conaverit, inprimis iram Dei omnipotentis incurrat. Actum anno XXIII regni domni Karoli.