Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg


Datierung: [786 10 09–787 10 08]

Ego in Dei nomine Gotricus pro remedio anime mee et remissione peccatorum cedo a presenti die cessumque in perpetuum esse volo atque de iure meo in iure dominationis sancte ecclesie ad monasterium Epternacum, quod est constructum in pago Bedense super fluvio Sura in honore sancti Petri, ubi dompnusWillibrordus pontifex corpore requiescit vel Beunradus episcopus et rector preesse videtur, dono donatumque in perpetuum esse volo et promptissima voluntate confirmo, hoc est res meas ultra fluvium Lauvichi in pago Hugumarchi in villa que vocatur Chinicwirde, et in alio loco in pago Midochi in loco qui dicitur Urva quatuor virgas, sicuti mos est illis dicere, dono, et in tercio loco qui vocatur Thelingi quicquid michi ibidem de paterna hereditate obvenisset, totum et ad integrum dono et trado atque transfundo a presenti die in Dei nomine ad possidendum ecclesie sancti Petri et sancti Willibrordi clericis, qui ibidem die noctuque deserviunt, condonavi, id est cum terris, campis, curtilibus, casis, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumve decursibus, ita ut ab hac die habeant, teneant atque possideant, vel quicquid exinde facere voluerint, liberam et firmissimam in omnibus habeant potestatem faciendi. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut ullus de heredibus meis aut ulla opposita persona que contra hoc testamentum venire conaverit aut infringere voluerit, inprimitus iram Dei omnipotentis incurrat. Actum anno XVI regnante Karolo rege.