Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg


Datierung: [786 10 08–787 10 08]

Domino magnifico et in Christo patri Beonrado archiepiscopo. Dum et omnibus non habetur incognitum, qualiter Waldrada et soror sua Herloara ante hos dies per donationis titulum res eorum condonaverunt ad loca sanctorum vel ad monasterium Epternacum, quod est constructum in pago Bedense super fluvio Sura, ubi dompnus Willibrordus pontifex corpore requiescit, hoc est res eorum in pago Bedense vel in Ardenna, in villa que vocatur Hoensal et in villa Medona, in Dagoradavilla et in villa Winx et in villa Lullingas. Item ista omnia superius denominata, quantumcumque de heredibus eorum eis ibidem obvenit, preter XV mancipia aliud totum ad prefatum locum donaverunt et tradiderunt, id est tam terris, casis, casualis, campis, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumve decursibus et mancipiis et liberis, omnia et ex omnibus quantumcumque ibidem vise fuerunt habere. Si quis vero hanc donationem infringere voluerit, inprimitus iram Dei omnipotentis incurrat. Actum anno XVI regnante Karolo rege.