Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg


Datierung: [786 10 09–787 10 08]

Ego in Dei nomine Audradus dulcissimo domno Bernerado archiepiscopo cedo et dono, cessum donatumque in perpetuum [esse volo] ut permaneat, hoc est in pago Wabarinse villa nuncupante Eptiaco et quod ego presenti tempore visus sum possidere vel habere, hoc est tam mansus, casas, casales, cum omni superposito, mancipiis, servis, liberis, accolabus, campis, culturalibus, pratis, pascuis, silvis, aquis, aquarumve decursibus, cum omnibus adiacentiis, appenditiis, totum et ad integrum de meo iure ab hac die in vestram trado dominationem, ut quicquid exinde facere volueriltis, in omnibus habeatis potestatem. Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse aut ullus de heredibus meis aut ulla extranea persona contra hanc donationem ullam calumpniam generare presumpserit, inprimitus iram Dei omnipotentis incurrat. Actum anno XVI regnante Karolo rege.