Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg


Datierung: [785 10 09–786 10 08]

Ego in Dei nomine Folcuwinus pro Dei intuitu vel pro anime mee remedio seu et pro eterna retributione per hoc testamentum dono et trado a presenti die ad ecclesiam sancti Petri et sancti Willibrordi, que est constructa in pago Bedense super fluvio Sura, ubi dompnus Willibrordus corpore requiescit vel venerabilis vir Berneradus episcopus et rector preesse videtur, dono donatumque in perpetuum esse volo et promptissima voluntate confirmo, hoc est res meas in pago Muslense in loco qui dicitur Daleimb, quicquid0 ego ibidem in ipso loco a Norpertod comparavi atque de quacumque hereditate michi ibidem advenisset, totum et ad integrum trado in Dei nomine ad possidendum ad ipsum iam dictum locum, [ita ut] ab hac die habeante, teneant atque possideant, vel quicquid0 exinde facere voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut ullus de heredibus meis aut quelibet ulla opposita persona que contra hanc donationem venire conaverit aut eam irrumpere voluerit, inprimitus iram Dei omnipotentis incurrat. Actum anno XV regnante Karolo rege.