Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg


Datierung: [761–762]

Ego in Dei nomine Gerwina ancilla Dei et Deo consecrata, cogitans dare aliquid de rebus meis pro amore Christi et remissione peccatorum meorum et mercede futura, idcirco dono ad monasterium sancti Willibrordi confessoris atque pontificis, quod est consecratum in honore sancte Marie et sancti Iohannis Baptiste et apostolorum Petri et Pauli et sancti Andree, curtem in villa que vocatur Berge iuxta fluvium Salva in pago Salvense, quod michi iure hereditario dereliquerunt pater meus et mater mea in ipsa curte, cum omni integritate totum et ad integrum trado atque transfundo ad opus fratrum qui ibidem Deo deserviunt, ut ipsi habeant et habentes congaudeant, id est campis, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumve decursibus, mobilibus et immobilibus, mancipiis, id est servis et ancillis. Has res omnes superius intimatas trado atque transfundo ad prefatum monasterium, ut quicquid abbas vel fratres qui ibidem Deo deserviunt exinde facere voluerint, habeant potestatem faciendi et pro augmento mercedis mee proficiat. Si quis vero contra hanc donationem venire temptaverit aut eam irrumpere voluerit, inprimis iram Dei omnipotentis incurrat et cum Iuda, qui Dominum tradidit, partem habeat. Actum anno XI regnante Pippino rege.