Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg


Datierung: 762 07 20

Ille bene possedit rebus in seculo, qui sibi de caducis comparat premia sempiterna. Ideoque ego Godoinus et ego Helmericus, filius eius, cogitantes de Dei misericordia vel pro anime nostre remedium, ut aliquid de rebus nostris propriis ad Dei partis... committamus, ut per hoc indulgentiam peccatorum accipere mereamur. Idcirco porcionem nostram de villa Hisnanca ad ecclesia vel monasterio Hepternaca, qui est constructus super fluviolo Sura in honore sancte Trinitatis vel citerorum sanctorum, condonare deberemus; quod ita et fecimus. Hoc est, supradicta porcio nostra de villa Hisnanca in pago Bedinse, id est curtile, casa, campis, pratis, silvunculis, concides, pascuis, aquis aquarumque vel decursibus et mancipio [uno] nomin Arimundo, vel quicquid ibidem a die presente habere visi sumus, totum et ad integrum tradimus atque transfundimus ad supradicto monasterio Hepternaca et in perpetuum esse volumus, ut ipsi servi Dei, qui ibidem die noctuque Deo fideliter desserviunt, habeant, teneant atque possedeant, ut pro nobis orationes et psalmodia faciant et missas celebrent et oblationes Deo offerent. Si quis vero ullus de heredibus vel proheredibus nostris seu extranea persona qui contra hunc testamentum, quem nos spontanea voluntate in Christi amore fecimus, venire temptaverit aut infringere voluerit, inpherat una cum socio fisco auri uncias V quinque, argenti pondera X decern multa desolvat, sed presens testamentus iste omni tempore firmus et inviolabilis permaneat cum stibulatione subnexa. Actum in monasterio Hepternaca pupplicae sub die XIII Kalendas Augustas anno XI regni domni nostri Pippino regi. Signum + Godoino et signum + Helmerico qui hunc testamentum fieri rogavimus et signum + Heramangarid. Signum + Nitgarid nepote nostro. Signum + Adalrad. Signum + Haribaldo. Signum + Albrico. Ego Helmericus donator hunc testamentum manu propria scripsi et subscripsi.